Ez az oldal sütiket használ

A portál felületén sütiket (cookies) használ, vagyis a rendszer adatokat tárol az Ön böngészőjében. A sütik személyek azonosítására nem alkalmasak, szolgáltatásaink biztosításához szükségesek. Az oldal használatával Ön beleegyezik a sütik használatába.

Catullus, Caius Valerius: Varus

Catullus, Caius Valerius portréja

Varus (Latin)

Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente visum est,
non sane illepidum neque invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii: in quibus, quid esset
iam Bithynia; quo modo se haberet;
et quonum mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
"At certe tamen" inquit "quod illic
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines." Ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
"non" inquam "mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos."
At mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
Hic illa, ut decuit cinae diorem,
"quaeso" inquit "mihi, mi Catulle, paulum
istos commoda, nam volo ad Serapim
deferri." "Mane," inquii puellae,
"istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis
Cinna est Gaius - is sibi paravit;
verum utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem!"



FeltöltőAngyal Leó
Az idézet forrásahttp://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l10.htm

minimap