This website is using cookies

We use cookies to ensure that we give you the best experience on our website. If you continue without changing your settings, we'll assume that you are happy to receive all cookies on this website. 

Tibullus, Albius: Detestatio belli

Portre of Tibullus, Albius

Detestatio belli (Latin)

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?

Quam ferus et vere ferreus ille fuit!

Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,

Tum brevior dirae mortis aperta via est.

An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra

Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?

Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,

Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.

Non arces, non vallus erat, somnumque petebat

Securus sparsas dux gregis inter oves.

Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem

Arma nec audissem corde micante tubam;

Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis

Haesura in nostro tela gerit latere.

Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,

Cursarem vestros cum tener ante pedes.

Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:

Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu

Stabat in exigua ligneus aede deus.

Hic placatus erat, seu quis libaverat uva,

Seu dederat sanctae spicea serta comae,

Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat

Postque comes purum filia parva favum.

At nobis aerata, Lares, depellite tela,

Hostiaque e plena rustica porcus hara.

Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra

Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.

Sic placeam vobis: alius sit fortis in armis

Sternat et adversos Marte favente duces,

Ut mihi potanti possit sua dicere facta

Miles et in mensa pingere castra mero.

 

Quis furor est atram bellis accersere mortem?

Inminet et tacito clam venit illa pede.

Non seges est infra, non vinea culta, sed audax

Cerberus et Stygiae navita turpis aquae;

Illic percussisque genis ustoque capillo

Errat ad obscuros pallida turba lacus.

Quam potius laudandus hic est, quem prole parata

Occupat in parva pigra senecta casa.

Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,

Et calidam fesso conparat uxor aquam.

Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,

Temporis et prisci facta referre senem.

Interea pax arva colat. pax candida primum

Duxit araturos sub iuga curva boves,

Pax aluit vites et sucos condidit uvae,

Funderet ut nato testa paterna merum,

Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri

Militis in tenebris occupat arma situs -

Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,

Uxorem plaustro progeniemque domum.

Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos

Femina perfractas conqueriturque fores.

Flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse

Flet sibi dementes tam valuisse manus.

At lascivus Amor rixae mala verba ministrat,

Inter et iratum lentus utrumque sedet.

A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam

Verberat: e caelo deripit ille deos.

Sit satis e membris tenuem rescindere vestem,

Sit satis ornatus dissoluisse comae,

Sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus,

Quo tenera irato flere puella potest.

Sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque

Is gerat et miti sit procul a Venere.

At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto,

Perfluat et pomis candidus ante sinus.



Uploaded byP. T.
Source of the quotationhttp://colecizj.easyvserver.com

minimap